monumenta.ch > Plinius > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 22
{X} sunt enim intus quoque officia divisa: aliae struunt, aliae poliunt, aliae suggerunt, aliae cibum comparant ex eo quod adlatum est; neque enim separatim vescuntur, ne inaequalitas operis et cibi fiat et temporis. struunt orsae a concamaratione alvi textumque velut a summa tela deducunt, limitibus binis circa singulos actus, ut aliis intrent, aliis exeant.